- CATHEDRA
- I.CATHEDRAin vet. Regesto A. C. 1346. 14. Iulii fiebant Cathedrae ponderis aurei 52. marcha auri empta 50. Cathedr. 6. Nov. 1346. Cathedrae, ut supra marca empta 48. Cathedr. 7. April. 1347. post Pascha: marca empta 50. Cathedr. auri, apud Car. du Fresne, nummus aureus est Francicus, in quo Rex cathedrae insidens conspicitur. Sub Philippo IV. certe Floreni cum Cathedra, vulgo Florins d'or a la Chaire, cusi leguntur, A. C. 1308. pretii 20. sol. Turon. in Edicto Regis huius 18. Ianuar. ann. praedicti apud Eund. in voce Moneta, ubi etiam Denariorum aureorum ad Cathedram, ut et Florenorum cum Cathedra, meminit.II.CATHEDRAvariis olim tributa. Feminearum meminit Martialis, l. 12. Epigr. 38.Hunc qui femineis noctesque diesque cathedrisIncedit tota notus in urbe nimis, etc.Ubi Schol. femineas, inquit, in quibus feminae sedentes, varia et ad suam Rem publ. pertinentia, miscebant colloquia. Iuvenalis, Sat. 6. v. 91. molles vocavit. Phaedrus item, l. 3. fab. 9. v. 2.Habebat quidam filiam turpissima,Idemque insigni et pulcrâ facie filium.His speculum in cathedra matris suppositum facit, etc.Vide quoque Plinium Iun. l. 3. Ep. 16. ubi de Arria, Horatium, l. 1. Sat. ult. Propertium, l. 4. Eleg. 5. Iuvenalem, l. c. etc. Hinc pueri Cahtedralicii, i. e. delicati, teneri, effeminati, mollitie neutiquam cedentes mulieribus, quarum proprie Cathedra fuit, Hadr. Turnebus, Adversar. l. 30. c. 30. De iis Martialis, l. 10. Epigr. 13. v. 1.Cum Cathedralicios portet tibi rheda ministros,Et Libys in longo pulvere sudet eques.Ubi in delicatum puerorum comitatum invehitur, de quo Cicero in Milon. quoque agit. Alii longe ab his fueruntCathedrarii servi, memorati Sidonio Apollinari, l. 1. Ep. 11. Solus Curio meas in transfugarum perfidiam invectus, cum adversperasceret, per Cathedratios servos vespillonibus tetriores, domum raptus et reportatus est. Vide Laur. Pignorum Comm. de Servis. de Cathedris vero ὑπόςτέγοις, in circuitu Circi positis a Tarquinio Prisco, ut ex iis spectaret populus, infra in voce Subsellia, etc. In Ecclesia Romana Cathedra, proprie sedes est honestior et augustior Episcoporum in Aede sacra, coeteris aliorum Presbyterorum sedilibus excelsior: atque hinc ipsa Sedes, Episcopatus, Dioecesis: Guil. Britto Philipp. l. 5. de Turonensi Metropoli.Quae cum sit Britonum caput et Metropolis, unaBis senas sub se Cathedras laetatur habere.Porro quoque Aedes seu Ecclesia Cathedralis, in Capitulari Aquisgran. A. C. 789. c. 40. Hinc Altarium Cathedrae, h. e. Praefecturae Ecclesiasticae, Episcopatus, apud Sidonium in Contion. Et Cathedrari dicti Episcopi, cum ad cathedram Episcopalem promoventur, item incathedrari, Graecis ενθρονίζεςθαι, quod cum consecrarentur, in Ecclesiae cathedra collocarentur in eaque sedentes palam ab aliis Episcopis efferrentur, de quo maxime in Galliis more insignis exstat locus, apud Steph. Eddium in Vita S. Wilfridi Episcopi Eborac. c. 12. ubi auream illam fuisse inter alia refert. Et Cathedrales, nude pro Canonicis Ecclesiae Cathedralis, in Charta Leopoldi Ducis Austriae A. C. 1216. in Metropoli Salisburg. Tom. I. p. 381. 395. Et Cathedraticum, pensio, quae Episcopo ab Ecclesiis quotannis exsolvitur, in signum subiectionis, seu pro honore Cathedrae, ut est in Concilio Braccar. II. can. 2. pro respectu sedis, ut est in Concil. Ravenn. A. C. 997. can. 2. quae ad duorum solidorum quantitatem restringitur, ibid. Vide quae de Iure Cathedratici congeslêre Rem. Chopinus de Sacr. Polit. l. 2. tit. 7. Nicol. le Maistre de Iuribus et Censibus Episcop. l. 2. c. 2. 3. Innocentius Cironus in Paratitul. Decretal. l. 5. tit. 39. ut et infra, in voce Synodaticum. Apud Iulianum vero Antecessorem Constitut. 115. §. 431. Cathedraticum est, quod Iustiniani Nov. 123. c. 3. ενθρονιςτικὸν vocat: nempe certa pecuniae summa, quam Episcopi recens ordinati dabant partim Episcopis, a quibus ordinati erant, partim Clericis et Notariis, qui in ea inauguratione ministraverant, etc. Vide plura hanc in rem apud Car. du Fresne in Glossar. et Macros Fratres in Hierolex. aliquid etiam infra, voce Sella: it. Stagii et supra Assidititia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.